monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 3
Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua, et nudatus atque derisus a mediano filio , typum Salvatoris praebuit, et Cnam populi Iudaeorum: Samson quoque amator meretricis et pauperis Dalilae, multo plures hostium mortuus, quam vivus occidit , ut Christi exprimeret passionem: omnesque pene Sancti et Patriarchae et Prophetae, in aliqua re figuram expresserunt Salvatoris; sic et Melchisedech, eo quod Chananaeus fuerit, et non de genere Iudaeorum, in typum praecessisse sacerdotis Filii Dei, de quo dicitur in centesimo nono Psalmo: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem eius multis modis interpretantur, quod solus et rex fuerit, et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio: ut non gentes ex Iudaeis, sed Iudaei a gentibus sacerdotium acceperint, neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt : sed oleo exsultationis, et fidei puritate, neque carnis et sanguinis victimas immolaverit, et brutorum animalium exta susceperit: sed pane et vino, simplici puroque sacrificio Christi dedicaverit sacramentum; et multa alia quae epistularis brevitas non recipit.